^Góra strony

foto1 foto2 foto3 foto4 foto5
foto5

4. Nihil obstat Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych

CONGREGAZIONE
DELLE CAUSE DEI SANTI

Romae, die 2 Octobris A.D. 2013

Prot. N. 3118-1/13

 

Excellentissime Domine,


    Litteris sub N. VH V-4546/13, die 28 mensis Aprilis huius anni 2013 editis, Excellentia Tua ab hac Congregatione de Causis Sanctorum quaerit utrum ex parte Sanctae Sedis aliquid obsit Causae Beatificationis seu Declarationis Martyrii Servi Dei Ioannis Francisci Macha, Sacerdotis dioecesani, in odium Fidei, uti fertur, anno 1942 interfecti.

    Re explorata, placet mihi Excellentiam Tuam certiorem reddere ex parte Sanctae Sedis nihil obstare quominus Causa Beatificationis seu Declarationis Martyrii eiusdem Servi Dei peragi possit, servatis "Normis servandis in Inquisitionibus ab Episcopis faciendis in Causis Sanctorum", die 7 mensis Februarii anno 1983 ab eadem Congregatione editis.

 

Excellentiae Tuae addictissimus
in Domino

Angelus Card. Amato, S.D.B.
Praefectus




+Marcellus Bartolucci
Archiepiscopus tit. Mevanien.
a Secretis




----------------------------------------------
Exc.mo ac Rev.mo Domino
D. Victori Paulo Skworc
Archiepiscopo Katovicensi
ul. Jordana, 39
40-056 Katowice
Polska

Copyright 2018  Archidiecezja Katowicka